cumque intraveris terram quam Dominus Deus tuus tibi
daturus est possidendam et obtinueris eam atque habitaveris in
illa
tolles de cunctis frugibus primitias et pones in cartallo
pergesque ad locum quem Dominus Deus tuus elegerit ut ibi
invocetur nomen eius
accedesque ad sacerdotem qui fuerit in diebus illis et
dices ad eum profiteor hodie coram Domino Deo tuo quod
ingressus sim terram pro qua iuravit patribus nostris ut daret
eam nobis
suscipiensque sacerdos cartallum de manu eius ponet ante
altare Domini Dei tui
et loqueris in conspectu Domini Dei tui Syrus persequebatur
patrem meum qui descendit in Aegyptum et ibi peregrinatus est
in paucissimo numero crevitque in gentem magnam et robustam et
infinitae multitudinis
adflixeruntque nos Aegyptii et persecuti sunt inponentes
onera gravissima
et clamavimus ad Dominum Deum patrum nostrorum qui
exaudivit nos et respexit humilitatem nostram et laborem atque
angustias
et eduxit nos de Aegypto in manu forti et brachio extento
in ingenti pavore in signis atque portentis
et introduxit ad locum istum et tradidit nobis terram lacte
et melle manantem
et idcirco nunc offero primitias frugum terrae quam dedit
Dominus mihi et dimittes eas in conspectu Domini Dei tui
adorato Domino Deo tuo
et epulaberis in omnibus bonis quae Dominus Deus tuus
dederit tibi et domui tuae tu et Levites et advena qui tecum
est
quando conpleveris decimam cunctarum frugum tuarum anno
decimarum tertio dabis Levitae et advenae et pupillo et viduae
ut comedant intra portas tuas et saturentur
loquerisque in conspectu Domini Dei tui abstuli quod
sanctificatum est de domo mea et dedi illud Levitae et advenae
pupillo et viduae sicut iussisti mihi non praeterivi mandata
tua nec sum oblitus imperii
non comedi ex eis in luctu meo nec separavi ea in qualibet
inmunditia nec expendi ex his quicquam in re funebri oboedivi
voci Domini Dei mei et feci omnia sicut praecepisti mihi
respice de sanctuario tuo de excelso caelorum habitaculo
et benedic populo tuo Israhel et terrae quam dedisti nobis
sicut iurasti patribus nostris terrae lacte et melle mananti
hodie Dominus Deus tuus praecepit tibi ut facias mandata
haec atque iudicia et custodias et impleas ex toto corde tuo et
ex tota anima tua
Dominum elegisti hodie ut sit tibi Deus et ambules in viis
eius et custodias caerimonias illius et mandata atque iudicia
et oboedias eius imperio
et Dominus elegit te hodie ut sis ei populus peculiaris
sicut locutus est tibi et custodias omnia praecepta eius
et faciat te excelsiorem cunctis gentibus quas creavit in
laudem et nomen et gloriam suam ut sis populus sanctus Domini
Dei tui sicut locutus est